PARAGAUDAE

PARAGAUDAE
PARAGAUDAE
vel es, sive ea vox parthorum sive Syrorum fuit, dictae sunt aureae fasciae, limbique ac segmenta, quae tunicis laneis et subsericis, lineis inprimis interulis, olim a Romanis addebantur. Meminit earum Trebellius Pollio in Claudio, c. 17. Albam subsericam paragaudem trtuncem unam, i. e. Albam subsericam, paragaudis vel loris praetextam, in quibus tres unciae erant auri. Quomodo Lamprid. in Alexandro Severo, c. 41. eum inter alia uxorem uti voluisse ait, Cyclade, quae sex unciis auriplus non haberet, in limbis scil. et ornaturis ex auro, quae cycladem in ima parte circum currebant. Regiae enim matronae cycladas olim gerebant, non purpurâ, sed aurô circumtextas, erantque limbis auratis, quos Paragaudas vocârunt, praetextae, quae extremis earum oris adsuebantur. Istiusmodi Paragaudias vestes, primus militibus dedisse legitur, apud Vopisc. c. 46. Aurelianus, cum antea non nisi rectas purpureas accepissent, easque aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt, a multitudine nempe pannorum vel fasciarum et lororum seu Paragaudarum, quae lora vulgo hodie bandae vocantur. Cuiusmodi λωρωτοὺς χιτῶνας Achmes in Onirocrit. c. 120. appellat Paragaudias vestes. Idem λωρωτοῦ ἀληθινοῦ mentionem facit, h. e. purpureae vestis loratae: sed et τῶ ἀπὸ μεταζης λωρωτῶ, nam et subsericae vestes Paragaudiae erant, ut vidimus ex Trebellio loc. cit. et paragaudae ipsae vellora, ex serico auro intexto fiebant. Imo nec multilores solum vestes, sed vela quoque olim loris or nabant ac distinguebant: Anastasius in Gregorio IV. Ibi ipse fecit et alia duo modica vela fundata, quae pendent in circuitu altaris, habentque lora viginti quinque. Ex iisdem Vopisci verbis colligimus, sub Gal. lieno et Aureliano, nondum in usu fuisse lineas loratas, sed tunicas tantum. Post eorum vero tempora lineas et interulas etiam multis loris variegârunt et frequentius quidem quam tunicas, ita ut et quinquelores fierent. Nam tales fuisse lineas suô tempore, scribit Vopiscus heic; hinc idem in vita Bonosi, c. 15. in brevi munerum, quae Hunilae Bonosi novae nuptae dantur, dilorium interularum meminit, non item tunicarum: sed Bonosus ille sub Aureliano vixit et munera illa ex Aureliani praecepto data. Iam tum igitur lineae loratae in usu, verum dilores fere tantum, non etiam pentelores, quo iam usque processerunt Vopisci aetate. Longe autem ante Aureliani tempora, aurô et purpurâ lineas intertexi consuevisse, discimus ex Lampridio in vita Severi, c. 40. ubi hunc questum fuisse refert, quod aurum et purpura in lineas mitterentur: Si line aeidcirco sunt, ut nihil asperum habeant, quid opus est purpurâ? in lineas autem aurum mitti etiam iudicabat dementiam, quum ad asperitatem adderetur rigor. Hinc illa distinctio, ut lineae purae dicerentur, quibus nihil auri vel purpurae esset intextum, ad differentiam earum, quae praetextae intextaeve aurô et purpurâ. Sed et hoc notandum, sub Gallieno demum, luxuriosissimo Principe, tunicarum virilium auratarum, i. e. paragaudiarum, mentionem fieri; prius enim segmenta haec vel auratae fasciae muliebribus tantum tunicis adsuebantur: donec luxu crescente etiam ad viros hic ornatus transiit, atque post Gallieni tempora passim paraugandae viriles ac muliebres in usu fuêre, ita ut et milites sub Aureliano paragaudias acciperent, uti diximus. Quae cum tam promiscui essent usus, Valentinianus et Valens Imperatores lege cas prohibuêre, cum viriles tum
muliebres et privatis ademêre suisque Gynaeceis tantum fieri voluêre, solis ministris conviviorum usu earum permissô, Codice de Vest. holov. leg. 2. etc. Nemo vir auratas tunicis aut lineis habeat Paragaudas: nisi hi tantummodo, quibus hoc propter Imperiale ministerium concessum est. Vide Salmas. ad Hist. Aug. Scriptores, et Octav. Ferrarium de Re vestiarial. 3. c. 3. et 4. Iustinianus autem earum usum restituit mulieribus, non item viris, solasque viriles paragaudus contexi vetuit etc. Vide Salmas. ad Histor. Aug. Scriptroes passim, et supra in vocibus synonymis, instita, Lorum, Pannus etc. Hinc Paragaudatus, in Charta Donationis Cornutianensis, edita a Suaresio, apud Car. du Fresne Glossar. et pro arae ora vela tramoserica alba pro auroclava, 2. vela blattea aurolava paragaudata. 2. Infra, vela lintea paragaudata Persica clavatura leucorodina 2. Vide quoque Iac. Gotofredum ad l. 2. C. Theod. de vestib. Nemo auratas habeat, aut in tunicis aut in lineis paragaudas; Hadr. Turnebum Adversar. l. 9. c. 11. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • LORATA Vestis — graecis recentioribus λωρωτὴ, eadem cum veste paragauda: Lorum enim instita vel fascia dicta est, quibus vestes praetexebantur, unde monolores, dilores, usque ad pentelores, tunicae, militibus donatae leguntur, apud Flav. Vopis. in Aurel. Nempe… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIMBO circumflua chlamys — apud Stat. Theb. l. 6. v. 540. At tibi Maeonio fertur circum flus limbo. Pro meritis Admete chlamys, repetitaque multo Murice. vestis erat limbo insignis, cuius περιῤῥοὴν his verbis eleganter describit; quemadmodum circum vestem purpuram currere …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MINISTRI, ac MINISTERIA — quandoque in universum dlcti funt olim servi, uti docen Senec. l. 3. de Benefic. c. 18. Plin. l. 7. c. 52. Martial. l. 7. Epigr. 47. 49. etc. quâ notione Ministerialis, apud Latino Gallicos Scriptores, servus est: Ministri tamen, legitima et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERICLYSIS — Graece Περίκλυσις, ora vel extremitas vestis et veli et cuiuslibet rei, apud Anastasium in Leone IV. Fecit vero in eadem basilica ad splendorem sacri Altaris, vestem holosericam habentem Periclysim de chrysoclavo, h. e. περιῤῥοὴν et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”